ELEATICA Philosophia

ELEATICA Philosophia
ELEATICA Philosophia
nomen Sectae, cuius Xenophanes Colophonius; qui tempore Hieronis Regis Siculi, et Poetae Epicharmi, ut indicat Clemens, floruit, auctor fuit. Et res quidem ac dogmata ab illo, sed nomen ab eius discipulis Parmenide et Zenone, Eleatis sectae haesit. Fuit autem Ε᾿λέα, Lat. Velia, Lucanorum opp. Cic. Acad. Quaest. l. 4. Nobilis disciplinae huius, ut scriptum invenio, princeps Xenophanes, quem modo nominavi: deinde cum secuti
Parmenides et Zeno. Itaque ab his Eleatici Philosophi appellabantur. Hic Xenophanes statuit: Quatuor esse elementa, mundos innumeros, nubes fieri, cum vapor a Sole evectus cogitur: Animum esse spiritualis naturae; Deum esse formae rotundae, totum videre, totum audire, non tamen respirare. esseque pariter mentem, prudentiam, aeternitatem. Vide Sextum Philos. et Athen. Eius successor Parm enides, in hoc a Praeceptore abiit, quod duo tantum elementa statuit. Ignem et Terram: Idem primus Terram dixit globosam, inque medio sitam. Huius discipuli fuêre Melissus et Zeno Eleates: quorum is Universum hoc infinitum et immobile: deque Diis nihil statuendum putabat; hic plures statuit Mundos, vacuum negavit, generationem esse ex mistura quatuor primarum qualitatum, atque Animam etiam harum temperamento originem debere, statuit. Zenonem audivit Leucippus, qui primus Omnia fieri ex atomis inter se complicatis docuit: Leucippi discipulus in Physicis Democritus Abderita fuit, qui idem a Magis et Chaldaeis Theologiam ac Astrologiam didicit, Geometriam vero ab Aegyptiis: imo et cum Gymnosophistis Indiae ac Aethiopiae versatus legitur. De rerum natura ita sensit: Primordia omnium esse ab Atomis et inani: Finem vitae τὴν Εὐθυμίαν sive tranquillitatem statuit etc. Illius auditor Protagoras fuit, cum prius baiulus fuisset: Item Bion Abderita Mathem aticus, qui primus docuit: Regionem esse, ubi sex mensibus dies et totidem esset nox. Ex Eleatica dein maxime secta. Epicurea fluxit; nemini enim plusquam Democrito, Epicurus debuit. Vide Ioh. Gerh. Voss. de Sectis Philos. c. 7.
Series Philosophorum Sectae Eleaticae.
Xenophanes Colophonius. Parmenides. Melissus. Zeno Eleates. Leucippus. Democritus Abderites. Epicurus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PHILOSOPHIA — I. PHILOSOPHIA Pythagorae γνῶσις τῶ ὄντων ᾗ ὄντα ἐςτὶν. Cognitio entium qua entiasunt: Platoni μελέτη θανάτου, Meditatio mortis: Aristoteli τείχνη τεχνῶν καὶ ἐπιςτήμη ἐπιςτημῶν, Ars artium et scientia scientiarum: Mich. Psello Cognitio omnium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • IONICA Secta — prima ex tribus antiquissimis Philosophrum sectis, quarum reliquae erant Italica et Eleatica. Coepir autem a Thalete Milesio, cuius patria praecipua Ioniae fuit civitas. Volui autem Thales, originem rerum esse aquam, fortasse ab Aegyptiis, qui a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”